Leviticus 24

. ISICH. Candelabrum evangelica vita, etc., usque ad ubi misericordes abscondunt thesauros. futuri saeculi: scilicet tunc enim non erit tempus orandi, vel eleemosynam dandi, unde: Prov. 3, 27.. etc. Christus, qui est lumen verum Et etc. Isa. 53.. Super hunc ardet lucerna, id est Spiritus sanctus, qui in igneis linguis super discipulos apparuit: huic purissimum oleum, id est mundam vitam debemus offerre, scientes quia non omnes possunt incendere illum scilicet ignem, sed solus Christus et filii ejus, qui plenus Spiritu ait, Isa. 61.. Qui etiam ait, Luc. 12. Hunc insufflans, quasi incendens ait: etc. Joan. 20.. Haec autem lucerna non accenditur, nisi per vitam et conversationem mundam, vel accensa cito exstinguitur, unde: etc. I Thes. 5.. BEDA, lib. I de Tabernac., cap. 7, tom. 2. Duodecim panes in mensa tabernaculi, etc., usque ad ut per labores et opera bona vitae temporalis ad eam properemus. ORIG., hom. 13 in Exod. Sermo Domini panis est, sed multiformis, etc., usque ad panis super mensam ponitur mundam, scilicet super mentem sanctam et puram. . etc. ISICH. Mulier Israelitis, etc., usque ad qui in Christo blasphematur. ORIG., hom. 14 in Lev. Duo litigant: unus ex integro Israelita, etc., usque ad interdura enim qui foras mittitur, intus est; et qui foras est, intus videtur retineri. . etc. Moyses non ex auctoritate sua sententiam profert contra blasphemantem, sed Dei praecepto reservans, mittit in carcerem: lex enim odit eum qui blasphemat, contra quem frequenter Trinitatem praedicat, sed non manifeste sicut Evangelium; ideo illum ad judicium Evangelii reservavit. Joan. 31., et hujusmodi. . etc. Locutio est tanquam dicatur: homo ille aut ille, id est quicunque homo. Non sicut quidam putant, homo homo ita dici, tanquam laudabiliter, quasi homo; sed homo homo, id est qualiscunque, velut etiam similis pecori, sed qui vere sit homo, quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur. etc. AUG., quaest. 87 in Lev. quasi aliud sit maledicere Deum suum, etc., usque ad notandum est locutionis genus. ISICH. LXX: etc., usque ad sicut filius Israelitidis nominavit et blasphemavit Josue 7.. . LXX: etc., id est qui ad iniquitatem traxerit. Animam vero, animalem hominem intelligit, qui non percipit quae sunt Spiritus Dei. AUG., quaest. 88 in Lev. etc. Non ait, etc., usque ad hoc est enim animam hominis esse percussam. . etc. LXX: id est, si docendo, suadendo, scandalizando, aliquam virtutem proximi contriverit. Virtutem loquendi. Dentes enim pro verbis accipiuntur, unde: etc. Psal. 59.. Et Gen. 49.. Clariora enim et apertiora sunt verba Evangelii lacte legis. etc. Haec secundum litteram Judaeis erant necessaria, qui non poterant capere: Matth. 5.. Sed cum essent malevoli, mala inferre volebant, et non pati. Ideo metu alternae poenae erant a scelere revocandi. . etc. Experimento ipso egem confirmatam ostendit, ut et tu blasphemare imeres, et peccatum fugeres, quod non solum princeps, sed tota multitudo vindicat. Omnes enim communiter blasphemos debent punire, qui omnium auctori non metuerunt detrahere, et omnes ab eo separare.
Copyright information for VulgGlossa